monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 10
Averte mala inimicis meis: in veritate tua disperde illos. Cum se miseratione Domini ab inimicorum persecutione propheta cognosceret fuisse liberatum, hanc hostiam bonae voluntatis probatur offerre; ut pro inimicis suis nitatur omnimodis supplicare, quod divina pietas consuevit libenter accipere. Orat ergo ut mala voluntas removeatur ab inimicis eius, unde eos noverat ingravandos. Sequitur enim, in vetate tua disperde illos. Mali cum ad veritatem veniunt, a pristina intentione dispereunt; et nisi aliquis a proposito iniquitatis discesserit, locum in bonis actibus non habebit. Dispereant ergo Ziphaei, ne prodant celatum: dispereat Saul, ne persequatur innoxium.